

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 6: Versus 44
Nisi Pater.[AUG.]Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia.Et ego resuscitabo,etc. Ego aequalis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in praesenti, ubi tantum trahitur.